Marie-Luise Reinhard, "De causis loquendi ac vertendi saeculo XVIII exeunte" - LLiNYC 2019

Поделиться
HTML-код
  • Опубликовано: 3 окт 2024
  • Sit sane nondum satis exploratum habeamus, quemadmum linguam Latinam docuerint in scholis magistri saeculo XVIII. et quas rationes suarum methodorum reddiderint, illud pro certo affirmare licet: indagare, quae methodi quibus de causis volventibus saeculis adhibitae sint, necesse est, quo melius faciliusque intellegamus, quanti docendi rationes nostri temporis aestimentur, ut sive ea insuper confirmemus scrupulumque ex nostro animo evellamus sive eas in dubium vocemus. Nondum satis patet quanti methodus Latine loquendi ad textus intellegendos facta sit, quantum construendo versum sit in vernaculum, quoties paradigmata verborum memoria tenta discipulis decantanda fuerint, quo modo haec etiam inter scholas iunctae et ad docendi artem redactae sint. De eis ut certiores fiamus, et paedagogos Germanos summi momenti opiniones eorum et methodos ope thesis doctoralis in lucem editae illius Bas van Bommel commendabo, priusquam quod neglexit amplius explicem has quaestiones afferens : Cur quantumque Latinitas viva floruit in scholis? Cur quantumque soliti sunt vertere ex Latino in vernaculum? Quem ad finem verterunt?

Комментарии • 3

  • @raduivan2768
    @raduivan2768 3 года назад +5

    Multam mihi placet ista pellicula. Valete cum gaudio!

  • @aurabritto2462
    @aurabritto2462 3 года назад

    ... spiritus inspiciendas ...

  • @aurabritto2462
    @aurabritto2462 3 года назад

    ... literas degustandas ...