Te Deum - Karl Jenkins (Bündner Jugendchor)

Поделиться
HTML-код
  • Опубликовано: 13 сен 2024
  • Bündner Jugendchor Jubiläumskonzert
    Leitung: Martin Zimmermann
    Ensemble "le phénix"
    Amanduskirche Maienfeld, 22.06.2014
    00:00 - Te Deum, Allegro, C-Dur
    Te Deum laudamus:
    te Dominum confitemur.
    Te aeternum patrem, omnis terra veneratur.
    Tibi omnes Angeli:
    tibi caeli et universae potestates.
    Tibi Cherubim et Seraphim,
    incessabili voce proclamant:
    Sanctus, Sanctus, Sanctus
    Dominus Deus Sabaoth.
    Pleni sunt caeli et terra maiestatis gloriae tuae.
    Te gloriosus Apostolorum chorus,
    Te Prophetarum laudabilis numerus,
    Te Martyrum candidatus laudat exercitus.
    Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia:
    Patrem immensae maiestatis;
    Venerandum tuum verum et unicum Filium;
    Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
    Tu rex gloriae, Christe:
    Tu Patris sempiternus es Filius.
    Tu, ad liberandum suscepturus hominem,
    non horruisti Virginis uterum.
    Tu, devicto mortis aculeo,
    aperuisti credentibus regna caelorum.
    Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
    Iudex crederis esse venturus.
    05:49 - Te ergo quaesumus, Adagio, a-Moll
    Te ergo quaesumus,
    tuis famulis subveni:
    quos pretioso sanguine redemisti.
    09:22 - Aeterna fac cum sanctis tuis, Allegramente, F-Dur
    Aeterna fac cum sanctis tuis
    in gloria numerari.
    Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae.
    Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.
    Per singulos dies benedicimus te:
    et laudamus nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.
    Dignare, Domine, die isto
    sine peccato nos custodire.
    12:21 - Miserere nobis, Largo, h-Moll
    Miserere nostri, Domine, miserere nostri.
    Fiat misericordia tua, Domine, super nos:
    quemadmodum speravimus in te.
    In te, Domine, speravi non confundar in aeternum.
    13:54 - Te Deum Reprise, Vivace, C-Dur
    Te Deum laudamus.

Комментарии • 1