Equidem, Dānīēl mī, saepissimē in domī mē inveniō quō rēbus Classicīs studēre soleam, nec umquam in forō seu in bibliothēcā. Tēcum igitur stō, attamen nē nimis sōlitārius interdum sim vereor, hahae.
Probe scio quid dicas! Vita eorum qui litteris plurimum delectantur nonnumquam videri potest solitaria cum multum temporis in studiis solitariis agendum sit, sed inde non paulum fructus perceptum cum aliis communicari potest.
Salve Maxime! Ea quae dicis et mihi plerumque placet. Aestate autem mirum quantum delectationis et utilitatis lectio ambulatorio mihi afferat! Tum enim libello delecto quem legam foras egredior et ad lacum descendo. Tum eum locum inambulans libellum Latinum lego, plerumque clara voce, quo magis appareant pulchri numeri scriptorum.
Salve, Carole! Sic mihi quoque videtur. Quamquam interdum illud ipsum quod alii homines adsunt, potest quasi incitamentum cogitationis esse. Plerumque autem praestare videtur secedere in locum ab hominibus remotum vel saltem a strepitu hominum remotum.
Probe novi eosque libellos deamo, quos omnes Gallice scriptos domi habeo. Quin eorum lectio non parum contulit ad linguam Gallicam discendam. Illud me maxime iuvat in iis libellis quod non modo lepidae imagines fabellaeque narrantur sed quod multa docta hic illic inserta sunt quae ad mundum antiquium pertinent. Equidem pelliculam computatro pictam quae abhinc annum vel biennium edita est mihi plurimum placuit.
Lingua Gallica et litterae Gallicae mihi perplacent, quas satis bene legere possum sed confiteor me malissime loqui etiamsi avus et avia saepe Gallice Ludoviciane (id est, "Louisiana French") domi loquebantur.Pelliculae tuae semper me delectant et multa me docent. Gratias tibi ago.
Gallice hodie linguam latinam vicesimum primum saeculi est. (Tell me if I made a mistake, I wanted to say that French is latin language in the XXI century)
Mea sententia recte dicit Plinius. Nam solitudines ita sunt dictae, eo quod nulli ibi inueniantur nisi unus homo, hoc est solus. Cum igitur solus est homo, neminem habet quocum colloquatur nisi se ipsum, quod quidem idem est ac cogitare: cum enim cogitamus, nobiscum ipsis colloquimur. Heus! Fortasse ad hoc praecipue Deus creauerit solitudines? Interdum mihi sic quidem uidetur! Cura ut ualeas amice!
Pulcherrime rem descripsisti, Jacobe. Illud unum addam locos ab hominibus desertos quidem conducere ad cogitandum sed eo magis si amoeni sint. Mihi quidem nihil suavius neque conducibilius ad bene cogitandum et requiescendum quam mare vel lacus.
Salve, etiam si multi anni transierunt. Satis bene tuum sermonem fluentem intellego. Perge si potes, gratias ago utique.
Equidem, Dānīēl mī, saepissimē in domī mē inveniō quō rēbus Classicīs studēre soleam, nec umquam in forō seu in bibliothēcā. Tēcum igitur stō, attamen nē nimis sōlitārius interdum sim vereor, hahae.
Probe scio quid dicas! Vita eorum qui litteris plurimum delectantur nonnumquam videri potest solitaria cum multum temporis in studiis solitariis agendum sit, sed inde non paulum fructus perceptum cum aliis communicari potest.
@@Latinitium Rēctissimē.
Salve, Daniel! Mihi facilius est legere, scribere et studere silentio, scilicet in loco solitario, ut maxime in cogitationibus defixus sim.
Salve Maxime! Ea quae dicis et mihi plerumque placet. Aestate autem mirum quantum delectationis et utilitatis lectio ambulatorio mihi afferat! Tum enim libello delecto quem legam foras egredior et ad lacum descendo. Tum eum locum inambulans libellum Latinum lego, plerumque clara voce, quo magis appareant pulchri numeri scriptorum.
Sententia mea melius est legere et cogitare solus in loco silentio, saltem in silva vel in litore maris.
Salve, Carole! Sic mihi quoque videtur. Quamquam interdum illud ipsum quod alii homines adsunt, potest quasi incitamentum cogitationis esse. Plerumque autem praestare videtur secedere in locum ab hominibus remotum vel saltem a strepitu hominum remotum.
@@Latinitium recte dicis ! Tunc, scis Astérix et Obélix ? :-) :-) :-)