Jesus Christ and the Canaanite Woman, reading in latin with bilingual subtitles

Поделиться
HTML-код
  • Опубликовано: 14 дек 2024

Комментарии • 1

  • @Vinsanity997
    @Vinsanity997  3 месяца назад

    Matthæus 15
    21. Et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri, et Sidonis.
    22. Et ecce mulier Chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei Domine fili David: filia mea male a dæmonio vexatur.
    23. Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos.
    24. Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israel.
    25. At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adiuva me.
    26. Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
    28. Tunc respondens Iesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia eius ex illa hora.
    27. At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis, quæ cadunt de mensa dominorum suorum.