Vertamus pyramida IN PYRAMIDE!

Поделиться
HTML-код
  • Опубликовано: 20 окт 2024
  • Haec taeniola e variis constat taeniolis, quas in itinere nuptiali nostro incidimus, anno 2023, mense Septembri. Cum constituissemus, ut in Aegyptum iremus, facere non potui, quin Pyramidas viserem, quibus tempore doctoratus mei studueram de quibusque adhuc scholas habeo.
    In hac taeniola aliquot Pyramidum formulas praelegam ac Latine vertam; in subtitulis grammaticales addidi explanationes, quibus freti ii, qui nunc Aegyptiace student, maius iumentum habere poterunt.
    Gratias ago ‪@MusaPedestris‬ , quae patienter telephonium in incisione sustinuit ac perbelle omnia, quae in scholis nostris "AegyptianUS", docueram, meminit.
    Necnon duci nostrae, Marwae, gratias ago plurimas, quae tam belle cecinit nobis legentibus (hanc audire potestis a minuta 11:09).
    Canticum, quod et in initio et in fine auditis, est "Wellerman in ancient Egyptian", in quo ego verba aptavi ex fabula Naufragi cantico "Wellerman", a Lucio Amadeo Raniero, Scorpione Martiano, optime cantatum.
    Nexus ad AegyptianUS:
    • aegyptianUS #1LEARN AN...
    Nexus ad Wellerman in canali meo:
    • Song in ancient Egypti...
    Nexus ad Wellerman in canali Lucii Ranierii:
    • Wellerman in Ancient E...

Комментарии • 12

  • @TheWuailson
    @TheWuailson Месяц назад +2

    Quam pulchrum et mirabile. This is something most people has never seen in a non-fiction context.

  • @benlaterreur9799
    @benlaterreur9799 Месяц назад +5

    Mirabile auditu et visu! Cum lectiones linguæ Ægyptiacæ in Universitate haberem, indices vocabulorum confeci cum translationibus in sermonem Latinum potius quam Gallicum. Nam lingua Latina mihi, nescio qua de causa, aptior videbatur ad Ægyptiaca verba vertenda quam lingua Gallica.

    • @master-stratocaster4737
      @master-stratocaster4737 Месяц назад +1

      Fortasse propterea quod casus habet. Ego linguam Aegyptiacam nescio, sed ipse Polonicus sum, Germaniceque loquor et video linguas casus habentes bene monstrare posse quid dictum sit in aliis linguis casus habentibus.
      Le francais n'a pas de cas grammaticaux, mais j'adore sa conjugaison et son expressivite'. La litterature est magnifique 👍Verne, Dumas... et la musique des anne'es soixante-dix! s'est comme les E'tats Unis mais mieux parce que on est chez nous en Europe! Mon dieu, j'esp'ere ne pas avoir fait aucune erreure trop grave, je pense trop en latin maintenant 😆 C'est dro>le, parce que l'on dirait que les langues qui n'ont pas de cas sont plus faciles, et c'est vraie peut-etre au de'but, quand il s'agit de commencer 'a parler, mais il y a tant de petites choses 'a garder comme par exemple les articles. Le polonais n'en a pas, donc c'est toujour un peu de probleme pour moi.
      J'aurais une question, le latin, t'a-t-il aide' a comprendre la linguistique? Dans le monde anglophone on parle toujour du latin en termes d'une langue supr'eme qui aide 'a comprendre d'autres langues et la science linguistique en ge'neral. Mais moi, j'ai des cas dans ma langue maternelle, et donc je me de'mande si l'aprentissage du latin conserve ses valeurs si on sais de'ja se que c'est les cas grammaticaux. Tu est un locuteur natif d'une langue qui n'en a pas, d'o'u vient ma question. Moi j'appris le latin connaissant de'ja l'anglais, l'allemand et le francais, donc il m'est difficile de constater si l'avoir fait avant eu>t e'te' mieux, plus facile, franchement, je ne le crois pas. J'ai du mal 'a imaginer un enfant apprendre une langue comme le latin qui est si complexe en comparaison avec par example l'anglais. Les enfants ont tant de problemes avec l'anglais. Il est possible que n'importe quelle langue aide 'a comprendre les autres. Je n'ai rien contre l'apprentisage du latin, je l'adore, mais les enfants ne veulent rien apprendre, donc il est peut-e>tre plus facile de leur ensiegner l'anglais.

    • @benlaterreur9799
      @benlaterreur9799 Месяц назад

      @@master-stratocaster4737 Bravo pour ton français qui est presque impeccable !
      Fortasse recte dicis: linguam Latinam aptiorem esse ad Ægyptiacam reddendam propterea quod casus habeat. Sed non solum de hac re agitur. Generatim facilius mihi videtur discernere et definire quid sibi velit aliquod Ægyptiacum verbum verbo Latino utens; sæpe similem amplitudinem sensuum habet.
      Ut tibi respondeam, puto te rectissime dicere. Lingua Latina juvat ad glottologiam intelligendam si modo sermo patrius tuus casibus careat. Mihi quidem multum juvit, tibi Polonice loquenti multo minus. Attamen fortasse etiam structura linguæ (affixus + radix + vocalis thematica + desinentia) aliis linguis sæpius et melius apparet in verbis Latinis; ergo glottologia historica melius in linguam Latinam niti potest quam in alias (non dico ceteras) linguas.
      De pueris erudiendis denique hoc demum dicam: flammam curiositatis et studii in oculis uniuscujusque pueri lucere, dum a societate et a malis magistris non exstinguatur. Ego doceo in Schola Nova, schola privata in Belgica sita, ubi linguas classicas ratione viva etiam pueros docemus, et eis perplacet, quia vident magistris ipsis etiam perplacere has linguas.

    • @master-stratocaster4737
      @master-stratocaster4737 Месяц назад +1

      ​@@benlaterreur9799 Merci, c'est tr'es gentil de ta part!
      Cogitavi, responso tuo lecto, de casu mei ipsius. Ut vere dicam non memini num lingua Germanica casus intellegere mihi adiuverit an non; didiceramus etiam in scola de casibus linguae Polonicae, et memini me sine difficultate intelexisse, sed dum primo anno universitatis cursum linguae Polonicae habuimus ad linguam Polonicam emendendam (ego Germanicam Anglicamque linguam apud universitatem studeo), nemo nisi homines Germanicae scientes differentiam inter casum genitivum et accusativum intellegebant vel meminerant. Hoc tempore mirum mihi videbatur, sciebam omnes hoc in scola fecisse, sed iam video linguam Germanicam me adiuvisse, nisi intellegere, tamen melius meminisse; ergo: possumus dicere etiam homines, quorum linguae casus habent, ut dicam, auxilium invenire posse in discendo alias linguas casus habentes ad hanc rem intellegendam vel meminendam.
      Cogitavi etiam de facultate casus explicandi linguae latinae et possum duo exempla afferre rerum, quas in explicando lingua latina melior est polonica. Generaliter puto linguam latinam logiciorem esse lingua polonica in suo systemate casuum. Declinatio facilior est et numerus exceptionum parvior. Latine, ut multis aliis linguis, dicimus, ut exemplum afferam, simpliciter "homo sum", quod polonice, nescio qua de causa, "homine sum" semper dicimus, casu instrumentali, quem hic casu ablativo, valde simili, reddidi. Semper mirum mihi videtur. Dicimus etiam "habeo corpus", sed in negatione fit: "non habeo corporis", casu genitivo; est simile linguae Gallicae, "Je n'ai pas DE corps", semper placuit! Ergo fortasse est lingua latina aptissima ad rem grammaticam explicandam in ea forma originali vel originaliore.
      Et rectissime dicis de magistris et flammae curiositatis puerorum! Linguam latinam viva ratione aetate puerili discere optime sonat! Dicerem me dolere, hoc ipse facere non potuisse, sed feliciter ipse latinam linguam discere potui. Ipse e libro "Familia Romana" multisque acroamatibus apud YT didici. Multo laborare debeo ad linguam latinam perficiendam, sed lectura semper facilior fit, quam ob rem gaudeo. Ego doceo Germanicam et Anglicam linguam, etiam in scola privata, est scola linguarum, video pueros bene se habere in curso meo linguae Germanicae. Sed unum puerum doceo anglice, qui nihil facere velit, videbo quid facere possim... Fortasse oportet eum alloqui anglice, ipsas res iterum iterumque dicens, ut linguam discat nesciens, sese eam discere haha.

  • @4124V4TA-SNPCA-x
    @4124V4TA-SNPCA-x Месяц назад +1

    Doctus et vir gentilis es! Mirabilis.

  • @xystinus
    @xystinus Месяц назад +2

    miror pharones, deos Aegyptiacos ceterosque omnes pati formulas in Latinum verti a visitatoribus in ipsis pyramidibus petasos gerentibus … 😎

  • @MusaPedestris
    @MusaPedestris Месяц назад +2

    Quam pulchrum fuit adesse, cum tu tot post studia aegyptiacae linguam illas formulas tandem in pyramidibus ipsis legere posses!

  • @fraternitas5117
    @fraternitas5117 Месяц назад

    this is awesome and you two need to get an agent to pitch your skills to a serious production company instead of this DIY content, I am only saying that because I love this and wish you could do this with better audio and video.

    • @RVMAK
      @RVMAK  Месяц назад

      Thank you fraternitas care, we seriously appreciate your support! We're struggling to improve the product and for this it will be necessary to monetize, for which we're beginning some collaboration with professionals of the field. Of course this couldn't apply to translating PT in a pyramid, for you should get the authorities to keep other visitors away from the pyramid, which of course would be a bit out of our reach ;-), so whenever it will come to translate ancient epigraphs in context, it will be necessarily a DIY content; still what you say apply to the rest of the content. Anyway it's the support from you all which will make it possible one day to reach the goals you speak of :-D

  • @master-stratocaster4737
    @master-stratocaster4737 Месяц назад

    Pulchre! Gaudeo hoc auscultare posse! Ipse libenter lego inscriptiones in lapidibus dum ecclesias veteres visito, neque facile est, quia semper multae abbreviationes insunt quas male intellego, nec alli mecum viantes patientiam sufficientem habent ut dictionnario uti possim... Sed multa didici hoc modo de locis, hominibus in ipsis qui vixerint, rebusque in eos latis, quae non omnes potuerunt scire. Vero mirandum est, hominem videre, qui linguam tam antiquam ignotamque sine difficultate legere et statim in latinam transferre potest! Magnum laborem fecisti ad hanc linguam discendam; ecce fructus ipsius!
    Ego volui etiam linguam graecam discere, sed intellexi, me spationem temporis ad hanc rem conficiendam necessitare in quo facile tres alias linguas discere possem magis utiles. Ergo maneo apud latinitatem, amorem meum verum in quibus ad linguas antiquas pertinent, laboroque semper ad alias linguas meas perficiendas.
    Gratias pro pellicula! Vale!

  • @Putin-suca
    @Putin-suca Месяц назад

    Мужик мумией из древнего египта стать решил раз древнеегипетский учит!😂😂